VESTE donari summus olim apud Persas honor

VESTE donari summus olim apud Persas honor
VESTE donari summus olim apud Persas honor
qui quibus a Rege obtingebat, beati aestimabantur. Quod hodieque apud Turcas, Tartaros, Persasque obtinere, neque ad Principem quemquam admitti, nisi eiusmodi honorariâ veste donatum, docent Itinerariorum Scriptores, inter quos Ioh. Bapt. Tavernier, ceremoniam, quâ sibi a Persarum Rege vestis, quam Calaate vocat, donata fuerit, describit Itin. Persiae, l. 4. c. 16. Vide etiam aliquid supra, voce Doryphori: uti de more proditorum et transfugarum, Vestitum eius gentis, cuius gratiam aucupantur: Legatorum it. eorum; ad quos mittuntur, assumendi, Schottum, aliosque ad Pausaniam C. Nepotis, c. 3. ad Vestem, a Veste it. Vestitor, nomen ministerii apud Romanos, de quo vide infra voce Vestiarium et us.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • DII — ingenii ab Unius notitia exerrantis figmentum, tot fuêre apud Gentiles, quot deprehendêrunt vel usui suo, vel terrori, vel admirationi apta instrumenta; omisso Eo, qui solus horum Auctor, naturâ suâ invisibilis, per visibilia haec sua opera ipsis …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”